Libros de la Biblia
← Ant. Jueces Chapter 4 Sig. →
1    2    3    4    5    6    7    8    9    10    11    12    13    14    15    16    17    18    19    20    21   

Haz clic en *V para el comentario de Vigouroux.
Haz clic en * Nota para mostrar la nota al pie de página.
Haz clic en cualquier palabra en latín, griego o hebreo para activar el analizador. Luego, haz clic en la pantalla para expandirlo.

4:1 Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
None
4:2 et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
None
* Footnote * 1_Samuel 12 : 9 Los quales se olvidáron del Señor su Dios, y los entregó en mano de Sísara General del ejército de Hasór3, y en mano de los Philisthéos, y en mano del Rey de Moáb4, que les hiciéron guerra.
4:3 Clamaveruntque filii Israel ad Dominum : nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
None
4:4 Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quae judicabat populum in illo tempore.
None
4:5 Et sedebat sub palma, quae nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim : ascendebantque ad eam filii Israel in omne judicium.
None
4:6 Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali : dixitque ad eum : Praecepit tibi Dominus Deus Israel : Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon :
None
4:7 ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.
None
4:8 Dixitque ad eam Barac : Si venis mecum, vadam : si nolueris venire mecum, non pergam.
None
4:9 Quae dixit ad eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.
None
4:10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
None
4:11 Haber autem Cinaeus recesserat quondam a ceteris Cinaeis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi : et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quae vocatur Sennim, et erat juxta Cedes.
None
4:12 Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor :
None
4:13 et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
None
4:14 Dixitque Debbora ad Barac : Surge, haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas : en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo.
None
4:15 Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac : in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,
None
* Footnote * Salmos 82 : 10 Hazles á ellos como á los de Madián3, y Sísara; como á Jabín4 en el arroyo de Cissón.
4:16 et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
None
4:17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinaei. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinaei.
None
4:18 Egressa igitur Jahel in occursum Sisarae, dixit ad eum : Intra ad me, domine mi : intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio,
None
4:19 dixit ad eam : Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio valde. Quae aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.
None
4:20 Dixitque Sisara ad eam : Sta ante ostium tabernaculi : et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens : Numquid hic est aliquis ? respondebis : Nullus est.
None
4:21 Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum : et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram : qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.
None
4:22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem quaeris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus.
None
4:23 Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israel :
None
4:24 qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum.
None
←Ant. | Sig. →