11:1 Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
None
11:2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios : qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes : Haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.
None
11:3 Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob : congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur.
None
11:4 In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel.
None
11:5 Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob :
None
11:6 dixeruntque ad eum : Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.
None
11:7 Quibus ille respondit : Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei ? et nunc venistis ad me necessitate compulsi.
None
* Footnote * Génesis 26 : 27
Díxoles Isaac: ¿Para qué habeis venido á mí, hombre á quien aborreceis4, y habeis echado de entre vosotros?
11:8 Dixeruntque principes Galaad ad Jephte : Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
None
11:9 Jephte quoque dixit eis : Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps ?
None
11:10 Qui responderunt ei : Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
None
11:11 Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
None
A.M. 2817, A.C. 1187.
11:12 Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent : Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam ?
None
11:13 Quibus ille respondit : Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem : nunc ergo cum pace redde mihi eam.
None
* Footnote * Números 21 : 24
Por el qual fué herido á boca 2 de espada, y poseida su tierra desde Arnón hasta Jebóc, y hasta los hijos de Ammón: porque las fronteras de los Ammonitas estaban defendidas 3 con fuertes guarniciones.
11:14 Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon :
None
11:15 Haec dicit Jephte : Non tulit Israel terram Moab, nec terram filiorum Ammon :
None
11:16 sed quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
None
11:17 Misitque nuntios ad regem Edom, dicens : Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque in Cades,
None
* Footnote * Números 20 : 14
Moysés entre tanto envió mensageros desde Cades al Rey de Edóm 1, que dixesen: Esto te envia á decir Israel tu hermano: Sabes todo el trabajo, que nos ha alcanzado,
11:18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab : venitque contra orientalem plagam terrae Moab, et castrametatus est trans Arnon : nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terrae Moab.)
None
* Footnote * Números 21 : 13
Al que dexando, acamparon enfrente de Arnón, que está en el desierto, y sobresale en los confines del Amorrhéo1. Por quanto Arnón es el término de Moáb, que divide á los Moabitas y á los Amorrhéos.
11:19 Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei : Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
None
11:20 Qui et ipse Israel verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos : sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.
None
11:21 Tradiditque eum Dominus in manus Israel cum omni exercitu suo : qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhaei habitatoris regionis illius,
None
11:22 et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem.
None
11:23 Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorrhaeum, pugnante contra illum populo suo Israel, et tu nunc vis possidere terram ejus ?
None
11:24 nonne ea quae possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur ? quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem :
None
11:25 nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab ; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israel, et pugnaverit contra eum,
None
* Footnote * Números 22 : 2
Mas Balác 2 hijo de Sephór, viendo todo lo que Israel habia hecho con el Amorrhéo,
11:26 quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroer et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis ?
None
11:27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israel, et inter filios Ammon.
None
11:28 Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quae per nuntios mandaverat.
None
11:29 Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,
None
11:30 votum vovit Domino, dicens : Si tradideris filios Ammon in manus meas,
None
11:31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino.
None
11:32 Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos : quos tradidit Dominus in manus ejus.
None
11:33 Percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quae est vineis consita, plaga magna nimis : humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
None
11:34 Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris : non enim habebat alios liberos.
None
11:35 Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait : Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es : aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
None
11:36 Cui illa respondit : Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
None
11:37 Dixitque ad patrem : Hoc solum mihi praesta quod deprecor : dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
None
11:38 Cui ille respondit : Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
None
11:39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quae ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israel, et consuetudo servata est,
None
11:40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel, et plangant filiam Jephte Galaaditae diebus quatuor.
None