21:1 Juraverunt quoque filii Israel in Maspha, et dixerunt : Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem.
None
21:2 Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes :
None
21:3 Quare, Domine Deus Israel, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis ?
None
21:4 Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare : obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt :
None
21:5 Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel ? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
None
21:6 Ductique poenitentia filii Israel super fratre suo Benjamin, coeperunt dicere : Ablata est tribus una de Israel :
None
21:7 unde uxores accipient ? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras.
None
21:8 Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha ? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
None
21:9 (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
None
21:10 Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et praeceperunt eis : Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
None
21:11 Et hoc erit quod observare debebitis : omne generis masculini, et mulieres quae cognoverunt viros, interficite ; virgines autem reservate.
None
* Footnote * Números 31 : 17
Matad pues á todos quantos varones hubiere, y aun tambien á los niños 4: y degollad las mugeres, que en coito conociéron á hombres:
21:12 Inventaeque sunt de Jabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri thorum : et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
None
21:13 Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et praeceperunt eis, ut eos susciperent in pace.
None
21:14 Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad : alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
None
21:15 Universusque Israel valde doluit, et egit poenitentiam super interfectione unius tribus ex Israel.
None
21:16 Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores ? omnes in Benjamin feminae conciderunt,
None
21:17 et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israel.
None
21:18 Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus : Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
None
21:19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt : Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
None
21:20 Praeceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt : Ite, et latitate in vineis.
None
21:21 Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
None
21:22 Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri coeperint atque jurgari, dicemus eis : Miseremini eorum : non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum : sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
None
21:23 Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum : et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quae ducebant choros, uxores singulas : abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes, et habitantes in eis.
None
21:24 Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel : sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
None