Libros de la Biblia
← Ant. Jueces Chapter 3 Sig. →
1    2    3    4    5    6    7    8    9    10    11    12    13    14    15    16    17    18    19    20    21   

Haz clic en *V para el comentario de Vigouroux.
Haz clic en * Nota para mostrar la nota al pie de página.
Haz clic en cualquier palabra en latín, griego o hebreo para activar el analizador. Luego, haz clic en la pantalla para expandirlo.

3:1 Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes qui non noverant bella Chananaeorum :
None
3:2 ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi :
None
3:3 quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananaeum, et Sidonium, atque Hevaeum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.
None
3:4 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.
None
3:5 Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei :
None
3:6 et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.
None
3:7 Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
None
3:8 Iratusque contra Israel Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis.
None
3:9 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem :
None
3:10 fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israel. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriae, et oppressit eum.
None
3:11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
None
3:12 Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini : qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus.
None
3:13 Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec : abiitque et percussit Israel, atque possedit urbem palmarum.
None
3:14 Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis.
None
3:15 Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.
None
3:16 Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
None
3:17 Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
None
3:18 Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant.
None
3:19 Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium : egressisque omnibus qui circa eum erant,
None
3:20 ingressus est Aod ad eum : sedebat autem in aestivo coenaculo solus : dixitque : Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno.
None
3:21 Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus
None
3:22 tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore : statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt.
None
3:23 Aod autem clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis sera,
None
3:24 per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi, atque dixerunt : Forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo.
None
3:25 Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem : et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum.
None
3:26 Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath :
None
3:27 et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente.
None
3:28 Qui dixit ad eos : Sequimini me : tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quae transmittunt in Moab : et non dimiserunt transire quemquam :
None
3:29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
None
3:30 Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israel : et quievit terra octoginta annis.
None
3:31 Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere : et ipse quoque defendit Israel.
None
←Ant. | Sig. →