1:1 <Prologus>Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israel doctrinae et sapientiae causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiae, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum haec, sed et ipsa lex, et prophetae, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in Aegyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvae neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. [Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante aevum.
Toda sabiduría 1 es del Señor Dios , y con él estuvo siempre , y está ántes de los siglos.
* Footnote * 1_Reyes 3 : 9
Da pues á tu siervo un corazon dócil, para que pueda hacer justicia á tu pueblo, y discernir entre lo bueno y lo malo. ¿Porque quién podrá juzgar á este pueblo, á este pueblo tuyo tan grande?* Footnote * 1_Reyes 4 : 29
Dió también Dios á Salomón sabiduría, y prudencia grande en extremo, y anchura de corazón, como la arena, que está en la playa de la mar 1.
1:2 Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi, quis dinumeravit ? altitudinem caeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi, quis dimensus est ?
¿ La arena del mar , y las gotas de la lluvia , y los dias del siglo 2 quién los contó ? ¿ La altura del cielo , y la anchura de la tierra , y el profundo del abysmo 3 quién lo midió ?
1:3 sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigavit ?
¿ La sabiduría de Dios , que precede á todas cosas , quién la rastreó ?
1:4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo.
La primera de todas las cosas fué criada la sabiduría 4 , y el entendimiento de prudencia 5 ab eterno 6.
1:5 Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna.
La fuente de la sabiduría es el Verbo de Dios en las alturas1, y su entrada son los mandamientos eternos.
1:6 Radix sapientiae cui revelata est ? et astutias illius quis agnovit ?
¿La raiz de la sabiduría2 á quién ha sido revelada? ¿y sus astucias3 quién las conoció?
1:7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata ? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
¿La disciplina de la sabiduría á quién fué revelada4, y manifestada? ¿y sus muchas entradas5 quién las entendió?
1:8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
Uno es el Altísimo6 Criador Omnipotente, y Rey poderoso, y muy digno de ser temido, sentado sobre su throno, y Dios que domina.
1:9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est :
El la crió en el Espíritu Santo7, y la vió, y la contó, y la midió8.
1:10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se.]
Y la derramó sobre todas sus obras9, y sobre toda carne segun su don10, y la dió á los que le aman.
1:11 [Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis.
El temor del Señor1 es la gloria, y el gloriarse, y la alegría, y una corona de regocijo.
1:12 Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
El temor del Señor delextará el corazon, y dará alegría, y gozo, y longura de dias2.
1:13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.
Al que teme al Señor bien le irá en las postrimerías, y en el dia de su muerte será bendito3.
1:14 Dilectio Dei honorabilis sapientia :
El amor de Dios4 es sabiduría gloriosa.
1:15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.
Y aquellos, á quienes se descubriere en vision, la aman luego que la ven, y que reconocen sus grandezas.
1:16 Initium sapientiae timor Domini : et cum fidelibus in vulva concreatus est : cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.
Principio de sabiduría es el temor del Señor, y con los fieles fué criado en la matriz5, anda con las mugeres escogidas6, y se reconoce en los justos y fieles7.
* Footnote * Salmos 110 : 10
Principio de la sabiduría es el temor del Señor 7. Todos los que se exercitan en él 8, tienen buen entendimiento 1: su alabanza permanece por siglo de siglo.* Footnote * Proverbios 1 : 7
El temor del Señor es el principio de la sabiduría3. Los necios4 desprecian la sabiduría y la doctrina.* Footnote * Proverbios 9 : 10
El principio de la sabiduría es el temor del Señor; y la ciencia de los Santos, la prudencia3.
1:17 Timor Domini scientiae religiositas :
El temor del Señor es la religiosidad de la ciencia 1.
1:18 religiositas custodiet et justificabit cor ; jucunditatem atque gaudium dabit.
La religiosidad guardará, y justificará al corazon, dará alegría y gozo.
1:19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
Al que teme á Dios bien le irá, y en los dias de su consumacion será bendito.
1:20 Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.
El temer á Dios es la plenitud de la sabiduría 2, y el complemento de los frutos de ella.
1:21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
Toda su casa llenará de sus producciones 3, y las despendas de sus thesoros 4.
1:22 Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum :
Corona de sabiduría es el temor del Señor, que llena de paz 5, y del fruto de la salud:
1:23 et vidit, et dinumeravit eam : utraque autem sunt dona Dei.
Y la vió, y la contó 6: mas lo uno y lo otro son dones de Dios 7.
1:24 Scientiam et intellectum prudentiae sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.
Ciencia, y entendimiento de prudencia repartirá la sabiduría 8; y ensalza la gloria de aquellos, que la poseen.
1:25 Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi.
La raíz de la sabiduría es temer al Señor; y sus ramos son de larga duracion1.
1:26 In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia.
En los thesoros de la sabiduría entendimiento y ciencia religiosa2: mas la sabiduría es exêcracion á los pecadores3.
1:27 Timor Domini expellit peccatum :
El temor del Señor expelle el pecado4:
1:28 nam qui sine timore est non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
Porque el que está sin temor5, no podrá ser justificado: porque la ira6 que le da brios, es la ruina de él.
1:29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.
Por cierto tiempo sufrirá7 el que padece, mas despues volverá á él la alegría.
1:30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
El de buen juicio8 por cierto tiempo esconderá sus palabras, y los labios de muchos contarán la prudencia de él.
1:31 In thesauris sapientiae significatio disciplinae :
En los thesoros de la sabiduría está la significacion9 de la disciplina:
1:32 execratio autem peccatori cultura Dei.
Mas el pecador10 tiene por exêcrable el culto de Dios.
1:33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi.
Hijo, codiciando sabiduría, guarda la justicia1, y Dios te la dará.
1:34 Sapientia enim et disciplina timor Domini : et quod beneplacitum est illi,
Porque sabiduría2 y disciplina temor del Señor; y lo que á él le es agradable,
1:35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
La fe3, y la mansedumbre, y henchirá los thesoros de él.
1:36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde.
No seas incrédulo4 al temor del Señor; y no te acerques á él con corazon doble.
1:37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.
No seas hipócrita delante de los hombres5, y no te seas de escándalo en tus labios.
1:38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animae tuae inhonorationem :
Atiende á ellos6, no sea que caygas, y atraygas ignominia á tu alma,
1:39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te :
Y descubra Dios tus secretos7, y en medio de la Synagoga te destruya:
1:40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.]
Porque te llegaste con malignidad al Señor8, y tu corazon está lleno de dolo y falacia.