1:1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli ?
None
A.M. 2570, A.C. 1434.
1:2 Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus.
None
1:3 Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananaeum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.
None
1:4 Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum.
None
1:5 Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum.
None
1:6 Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, caesis summitatibus manuum ejus ac pedum.
None
1:7 Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.
None
1:8 Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.
None
1:9 Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus.
None
1:10 Pergensque Judas contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai :
None
* Footnote * Josué 15 : 14
Y Caléb exterminó de ella á los tres hijos de Enac2, Sesai y Ahimán, y Tholmai de la raza de Enac.
1:11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
None
1:12 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
None
1:13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.
None
1:14 Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quae cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ?
None
1:15 At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
None
1:16 Filii autem Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.
None
1:17 Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananaeum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.
None
1:18 Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.
None
1:19 Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
None
1:20 Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.
None
* Footnote * Números 14 : 24
A mi siervo Caléb, que lleno de otro espíritu5 me ha seguido, le introduciré en esta Tierra, á la que dió vuelta: y su posteridad la poseerá.* Footnote * Josué 15 : 14
Y Caléb exterminó de ella á los tres hijos de Enac2, Sesai y Ahimán, y Tholmai de la raza de Enac.
1:21 Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusaeus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in praesentem diem.
None
1:22 Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.
None
1:23 Nam cum obsiderent urbem, quae prius Luza vocabatur,
None
1:24 viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.
None
1:25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.
None
1:26 Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et aedificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quae ita appellatur usque in praesentem diem.
None
1:27 Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, coepitque Chananaeus habitare cum eis.
None
1:28 Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios, et delere noluit.
None
1:29 Ephraim etiam non interfecit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.
None
1:30 Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananaeus in medio ejus, factusque est ei tributarius.
None
1:31 Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob :
None
1:32 habitavitque in medio Chananaei habitatoris illius terrae, nec interfecit eum.
None
1:33 Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii.
None
1:34 Arctavitque Amorrhaeus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent :
None
1:35 habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.
None
1:36 Fuit autem terminus Amorrhaei ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.
None