Libros de la Biblia
← Ant. Jueces Chapter 10 Sig. →
1    2    3    4    5    6    7    8    9    10    11    12    13    14    15    16    17    18    19    20    21   

Haz clic en *V para el comentario de Vigouroux.
Haz clic en * Nota para mostrar la nota al pie de página.
Haz clic en cualquier palabra en latín, griego o hebreo para activar el analizador. Luego, haz clic en la pantalla para expandirlo.

10:1 Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim :
None
10:2 et judicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
None
A.M. 2816.
10:3 Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israel per viginti et duos annos,
None
10:4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quae ex nomine ejus sunt appellatae Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in praesentem diem, in terra Galaad.
None
10:5 Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.
None
10:6 Filii autem Israel peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim : dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
None
10:7 Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
None
10:8 Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhaei, qui est in Galaad :
None
10:9 in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim : afflictusque est Israel nimis.
None
10:10 Et clamantes ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
None
10:11 Quibus locutus est Dominus : Numquid non Aegyptii et Amorrhaei, filiique Ammon et Philisthiim,
None
10:12 Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum ?
None
10:13 Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos : idcirco non addam ut ultra vos liberem :
None
10:14 ite, et invocate deos quos elegistis : ipsi vos liberent in tempore angustiae.
None
10:15 Dixeruntque filii Israel ad Dominum : Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet : tantum nunc libera nos.
None
10:16 Quae dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo : qui doluit super miseriis eorum.
None
10:17 Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.
None
10:18 Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos : Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux populi Galaad.
None
←Ant. | Sig. →