Libros de la Biblia
← Ant. Jueces Chapter 14 Sig. →
1    2    3    4    5    6    7    8    9    10    11    12    13    14    15    16    17    18    19    20    21   

Haz clic en *V para el comentario de Vigouroux.
Haz clic en * Nota para mostrar la nota al pie de página.
Haz clic en cualquier palabra en latín, griego o hebreo para activar el analizador. Luego, haz clic en la pantalla para expandirlo.

14:1 Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,
None
A.M. 2867, A.C. 1137.
14:2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suae, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem.
None
14:3 Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt ? Dixitque Samson ad patrem suum : Hanc mihi accipe : quia placuit oculis meis.
None
14:4 Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthiim : eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israeli.
None
14:5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis saevus, et rugiens, et occurrit ei.
None
14:6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare.
None
14:7 Descenditque, et locutus est mulieri quae placuerat oculis ejus.
None
14:8 Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.
None
14:9 Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via : veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt : nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
None
14:10 Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium : sic enim juvenes facere consueverant.
None
14:11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.
None
14:12 Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas :
None
14:13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus.
None
14:14 Dixitque eis : [De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
None
14:15 Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ?
None
14:16 Quae fundebat apud Samson lacrimas, et quaerebatur, dicens : Odisti me, et non diligis : idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare potero ?
None
14:17 Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis.
None
14:18 Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : [Quid dulcius melle, et quid fortius leone ?] Qui ait ad eos : [Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.]
None
14:19 Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui :
None
14:20 uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.
None
←Ant. | Sig. →