13:1 Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini : qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
None
13:2 Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
None
13:3 Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et absque liberis : sed concipies, et paries filium.
None
A.M. 2848. ---
* Footnote ** Génesis 16 : 11
Y despues: Mira, dixo, que has concebido, y parirás un hijo; y llamarás su nombre Ismaél 5, por quanto el Señor ha oido tu affliccion.* Footnote ** 1_Samuel 1 : 20
Y acaeció que pasado el círculo de dias7, concibió Anna, y parió un hijo, y llamóle Samuel: porque le habia pedido al Señor 1.* Footnote ** Lucas 1 : 31
He aquí, concebirás en tu seno 1, y parirás un hijo, y llamarás su nombre JESUS.
13:4 Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas :
None
13:5 quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula : erit enim nazaraeus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum.
None
13:6 Quae cum venisset ad maritum suum, dixit ei : Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere :
None
13:7 sed hoc respondit : Ecce concipies et paries filium : cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo : erit enim puer nazaraeus Dei ab infantia sua, ex utero matris suae usque ad diem mortis suae.
None
13:8 Oravit itaque Manue Dominum, et ait : Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
None
13:9 Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro : Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quae cum vidisset angelum,
None
13:10 festinavit, et cucurrit ad virum suum : nuntiavitque ei, dicens : Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
None
13:11 Qui surrexit, et secutus est uxorem suam : veniensque ad virum, dixit ei : Tu es qui locutus es mulieri ? Et ille respondit : Ego sum.
None
13:12 Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer ? aut a quo se observare debebit ?
None
13:13 Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se,
None
13:14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat : vinum et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo : et quod ei praecepi, impleat atque custodiat.
None
13:15 Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi haedum de capris.
None
13:16 Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.
None
13:17 Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te ?
None
13:18 Cui ille respondit : Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile ?
None
* Footnote * Génesis 32 : 29
Preguntóle Jacob: Dime, ¿con qué nombre eres llamado? Respondió: ¿Por qué preguntas 4 mi nombre? Y bendíxole en el mismo lugar.
13:19 Tulit itaque Manue haedum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia : ipse autem et uxor ejus intuebantur.
None
13:20 Cumque ascenderet flamma altaris in caelum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
None
13:21 et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
None
13:22 et dixit ad uxorem suam : Morte moriemur, quia vidimus Deum.
None
13:23 Cui respondit mulier : Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis haec omnia, neque ea quae sunt ventura dixisset.
None
13:24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
None
A.M. 2849.
13:25 Coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
None