Libros de la Biblia
← Ant. Jueces Chapter 18 Sig. →
1    2    3    4    5    6    7    8    9    10    11    12    13    14    15    16    17    18    19    20    21   

Haz clic en *V para el comentario de Vigouroux.
Haz clic en * Nota para mostrar la nota al pie de página.
Haz clic en cualquier palabra en latín, griego o hebreo para activar el analizador. Luego, haz clic en la pantalla para expandirlo.

18:1 In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaerebat possessionem sibi, ut habitaret in ea : usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
None
18:2 Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent : dixeruntque eis : Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michae, requieverunt ibi :
None
18:3 et agnoscentes vocem adolescentis Levitae, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum : Quis te huc adducit ? quid hic agis ? quam ob causam huc venire voluisti ?
None
18:4 Qui respondit eis : Haec et haec praestitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos.
None
18:5 Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
None
18:6 Qui respondit eis : Ite in pace : Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.
None
18:7 Euntes igitur quinque viri venerunt Lais : videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
None
18:8 Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt :
None
18:9 Surgite, ascendamus ad eos : vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare : eamus, et possideamus eam : nullus erit labor.
None
18:10 Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra.
None
18:11 Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis,
None
18:12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judae : qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
None
18:13 Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michae,
None
18:14 dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis : Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile : videte quid vobis placeat.
None
18:15 Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitae, qui erat in domo Michae : salutaveruntque eum verbis pacificis.
None
18:16 Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.
None
18:17 At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
None
18:18 Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos : Quid facitis ?
None
18:19 Cui responderunt : Tace et pone digitum super os tuum : venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel ?
None
18:20 Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.
None
18:21 Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum,
None
18:22 et jam a domo Michae essent procul, viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt,
None
18:23 et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham : Quid tibi vis ? cur clamas ?
None
18:24 Qui respondit : Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quae habeo, et dicitis : Quid tibi est ?
None
18:25 Dixeruntque ei filii Dan : Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.
None
18:26 Et sic coepto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.
None
18:27 Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quae supra diximus : veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii : urbemque incendio tradiderunt,
None
18:28 nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob : quam rursum exstruentes habitaverunt in ea,
None
18:29 vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quae prius Lais dicebatur.
None
18:30 Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae.
None
18:31 Mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israel.
None
←Ant. | Sig. →