11:1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus.
Y habia un enfermo llamado Lázaro de Bethania, aldea de María y de Martha su hermana 1.
11:2 (Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
Y María era la que habia ungido al Señor con unguento, y limpiado sus pies con sus cabellos 2: cuyo hermano Lázaro estaba enfermo.
* Footnote * Mateo 26 : 7
Se llegó á él una muger 5 que traía un vaso de alabastro de unguento precioso, y lo derramó sobre la cabeza de él, estando recostado á la mesa 6.* Footnote * Lucas 7 : 31
Y dixo el Señor : ¿Pues á quién diré, que se semejan los hombres de esta generacion, y á quién se parecen?
11:3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
Enviaron pues sus hermanas á decir á Jesus: Señor, he aquí el que amas está enfermo 1.
11:4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
Y quando lo oyó Jesus, les dixo: Esta enfermedad no es para muerte 2, sino para gloria de Dios, para que sea glorificado el Hijo de Dios por ella.
11:5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
Y amaba Jesus á Martha, y á María su hermana, y á Lázaro.
11:6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
Y quando oyó que estaba enfermo, se detuvo aun dos dias en aquel lugar 3.
11:7 deinde post haec dixit discipulis suis : Eamus in Judaeam iterum.
Y pasados estos dixo á sus discípulos: Vamos otra vez á Judéa.
11:8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc ?
Los discípulos le dixéron: ¿Maestro, ahora querian apedrearte los Judíos, y vas allá otra vez 4?
11:9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horae diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
Jesus respondió: ¿Porventura no son doce las horas del dia 5? El que anduviere de dia, no tropieza, porque vé la luz de este mundo 1:
11:10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
Mas si anduviere de noche, tropieza, porque no hay luz en él.
11:11 Haec ait, et post haec dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
Esto dixo, y despues les dixo: Lázaró nuestro amigo duerme 2: mas voy á despertar-le del sueño.
11:12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
Y dixéron sus discipulos: Señor, si duerme, será sano 3.
11:13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
Mas Jesus habia hablado de su muerte: y ellos entendióron que decia del dormir de sueño.
11:14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
Entónces Jesus les dixo abiertamente: Lázaró es muerto:
11:15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
Y me huelgo por vosotros de no haber estado allí, para que creais 4. Mas vamos á él.
11:16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
Dixo entónces Thomás, llamado Didymo 5, á los otros condiscipulos: Vamos tambien nosotros, y muramos con él 6.
11:17 Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
Vino pues Jesus, y halló que habia ya quatro dias que estaba en el sepulchro.
11:18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
Y Bethania distaba de Jerusalém como unos quince estadios1.
11:19 Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
(Y muchos Judíos habian venido á Martha y á María, para consolarlas de su hermano2.)
11:20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
Martha pues quando oyó que venia Jesus, le salió á recibir: mas María se quedó en casa.
11:21 Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
Y Martha dixo á Jesus: Señor, si hubieras estado aquí, mi hermano no hubiera muerto:
11:22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
Mas tambien sé ahora, que todo lo que pidieres á Dios3, te lo otorgará Dios.
11:23 Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
Jesus le dixo: Resucitará tu hermano4.
11:24 Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
Martha le dice: Bien sé que resucitará en la resurreccion en el último día.
* Footnote * Lucas 14 : 14
Y serás bienaventurado, porque no tienen con que corresponderte : mas te se galardonará en la resurreccion de los justos 3.
11:25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
Jesus le dixo : Yo soy la resurreccion y la vida1 : el que cree en mí, aunque hubiere muerto, vivirá2 :
11:26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc ?
Y todo aquel, que vive, y cree en mí, no morirá jamas. ¿Crees esto ?
11:27 Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Ella le dixo : Sí Señor, yo he creído, que tú eres el Christo el Hijo de Dios vivo3, que has venido4 á este mundo.
11:28 Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
Y dicho esto, fué y llamó en secreto5 á María su hermana, y dixo : El Maestro está aquí, y te llama.
11:29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;
Ella quando lo oyó, se levantó luego, y fué á él.
11:30 nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
Porque Jesus aun no habia llegado á la aldea, sino que se estaba en aquel lugar, en donde Martha habia salido á recibirle6.
11:31 Judaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
Los Judíos pues, que estaban en la casa con ella, y la consolaban, quando viéron que María se habia levantado apresurada, y habia salido, la siguiéron, diciendo : Al sepulchro va á llorar allí.
11:32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
Y María quando llegó á donde Jesus estaba, luego que le vió, se postró á sus pies, y le dice: Señor, si hubieras estado aquí1, mi hermano no hubiera muerto.
11:33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
Jesus quando la vió llorando, y que tambien lloraban los Judíos que habian venido con ella, gimió en su ánimo, y se turbó á sí mismo2,
11:34 et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
Y dixo: ¿En dónde le pusisteis3? Le dicen: Ven, Señor, y lo verás.
11:35 Et lacrimatus est Jesus.
Y lloró Jesus.
11:36 Dixerunt ergo Judaei : Ecce quomodo amabat eum.
Y dixéron entónces los Judíos: Ved cómo le amaba.
11:37 Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur ?
Y algunos de ellos dixéron: ¿Pues este, que abrió los ojos del que nació ciego, no pudiera hacer que este no muriese4?
11:38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
Mas Jesus gimiendo otra vez en sí mismo, fué al sepulchro. Era una gruta: y habian puesto una losa5 sobre ella.
11:39 Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam foetet, quatriduanus est enim.
Dixo Jesus: Quitad la losa. Martha, que era hermana del difunto, le dice: Señor, ya yede, porque es muerto de quatro dias 1.
11:40 Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
Jesus le dixo: ¿No te he dicho, que si creyeres, verás la gloria de Dios 2?
11:41 Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Quitáron pues la losa 3: y Jesus alzando los ojos á lo alto, dixo: Padre, gracias te doy porque me has oído 4.
11:42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
Yo bien sabia que siempre me oyes 5: mas por el pueblo, que está al rededor, lo dixi: para que crean que tú me has enviado 6.
11:43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
Y habiendo dicho esto, gritó en alta voz, diciendo: Lázaro, ven fuera 1.
11:44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
Y en el mismo punto salió el que habia estado muerto, atados los pies y las manos con vendas, y cubierto el rostro con un sudario 2. Jesus les dixo: Desatadle, y dexadle ir.
11:45 Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.
Muchos pues de los Judíos, que habian venido á ver á María y á Martha, y vieron lo que hizo Jesus, creyeron en él.
11:46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus.
Mas algunos de ellos se fuéron á los Phariseos, y les dixeron lo que habia hecho Jesus.
11:47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?
Y los Príncipes de los Sacerdotes, y los Phariseos juntaron concilio, y decian: ¿Qué hacemos, porque este hombre hace muchos milagros 3?
11:48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
Si lo dexamos así 1, creerán todos en él: y vendrán los Romanos, y arruinarán nuestra ciudad y nacion.
11:49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
Mas uno de ellos, llamado Caiphás, que era el Sumo Pontífice de aquel año, les dixo: Vosotros no sabeis nada,
11:50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
Ni pensais que os conviene, que muera un hombre por el pueblo, y no que toda la nacion perezca 2.
11:51 Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
Mas esto no lo dixo de sí mismo: sino que siendo Sumo Pontífice aquel año, prophetizó que Jesus habia de morir por la nacion 3,
11:52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
Y no solamente por la nacion, mas tambien para juntar en uno los hijos de Dios, que estaban dispersos 1.
11:53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
Y así desde aquel dia pensáron cómo le darian la muerte 2.
11:54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
Por lo qual no se mostraba ya Jesus en público entre los Judíos 3, sino que se retiró 4 á un territorio cerca del desierto á una ciudad, llamada Ephrem 5: y allí moraba con sus discípulos.
11:55 Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
Y estaba ya cerca la Pascua de los Judíos: y muchos de aquella tierra subiéron á Jerusalém ántes de la Pascua, para purificarse 6.
11:56 Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
Y buscaban á Jesus: y se decian unos á otros, estando en el templo 7: ¿Qué os parece, de que no haya venido á la fiesta? Y los Príncipes de los Sacerdotes, y los Phariseos habian dado mandamiento, que si alguno sabia en dónde estaba, lo manifestase, para prenderle.
11:57
None