Lemma :
Definition :
| Chap Ver | Latin | English | Greek |
|---|---|---|---|
| Sirach 1 1 | <Prologus>Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israel doctrinae et sapientiae causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiae, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum haec, sed et ipsa lex, et prophetae, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in Aegyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvae neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. [Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante aevum. | All wisdom is from the Lord God, and hath been always with him, and is before all time. | None |
| Sirach 14 25 | qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per aevum. | He that lodgeth near her house, and fastening a pin in her walls shall set up his tent high unto her, where good things shall rest in his lodging for ever. | None |
| Sirach 24 46 | Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quaerentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum. | I will yet pour out doctrine as prophecy, and will leave it to them that seek wisdom, and will not cease to instruct their offspring even to the holy age. | None |
| Sirach 41 16 | Bonae vitae numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in aevum.] | A good life hath its number of days: but a good name shall continue for ever. | None |
| Baruch 3 3 | quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in aevum ? | For thou remainest for ever, and shall we perish everlastingly? | None |